monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 5
FULVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? 'Cur non agis? ' quia vis tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius vestem mutavi. ARGENTARI. Non vis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. CLODI TURRINI patris. 'Quare' inquit 'sordes sumpsisti? ' quid ergo? [non] ne lugebo quidem quem vindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri, quem adhuc tacitus fleo.